Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

nullo auxiliatore, nullo iam socio sui, nullo comite. quid aliud melius dixerit quam quod ex ipso cui se deuouit acceperat: nonne deo subdita erit anima mea? hoc est: quid persequimini, quid furitis, quid insultatis? carnem potestis interficere, animam non potestis. uitam istam corporis potestis eripere, meritum non potestis extinguere; scriptum est enim: nolite timere eos qui possu.ut occidere carnem, animam autem non possunt; sed potius eum timete qui potest animam et corpus perdere in gehennam.

anima ergo quae deo subdita est non est humanae subdita potestati; ab ipso enim uitae fructum sperat aeternae et perpetuae salutis auxilium. ille ergo, cui me tradidi, et necatum tuebitur et mortuum resuscitabit et ulciscetur occisum. raptus est iustus, ne malitia mutaret cor eius. mors ergo ista magis peccati fuga quam morientis est detrimentum.

Etenim ipse est deus meus, adiutor meus, defensor meus; non mouebor amplius. qui labitur, commouctur, eo quod de integritatis et innocentiae suae quadam statione defluat. semel enim in petra Christi locatus lubricum non debet habere uestigium, sed tenere status proprii firmamentum;