Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

finis enim -legis Christus ad iustitiam omni credenti. finis etiam dicitur, quia ipse est principium et finis. ergo isti psalmi qui titulantur in finem aut de Christo sunt aut ipsius Christi: de Christo, cum ipse annuntiatur, ipsius Christi, cum ipse se nuntiat uenturumque promittit in terras et futuram nobis reuelare dignatur proprii corporis passionem.