Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Inclinabo ad parabolam aurem em meam, aperiam in psalterio propositionem meam . sapiens auditor intendit atque inclinat aurem suam, ut intellegat parabolarum figuras. ipsum aurem suam dicit saluator qui aurem habet audiendi. aperit etiam dominus clausam propositionem suam, cum aptum organum sibi et uas electionis inuenerit, quod psalterium uocat, cuius similis Paulus dulcis gratiae cantilenam neruis omnibus sibi concinentibus resultauit, sancti spiritus plectro interiorem chordam exterioremque pulsando, ut et lingua oraret et mente.

ideoque ait: orabo spiritu, orabo et mente; psallam spiritu, psallam et mente. huiusmodi ergo uirum Christus multo ante promittit, per quem maniicstaret abscondita et inuoluta prophetici obscuritate sermonis aperiret. bonum psalterium, cum fidei uita consentit et caro animae, uirtuti adspirat uoluntas. hoc est dulce psalterium, ubi canora est disciplina uiuendi, ut impleatur illud quod scriptum est: clara erit lingua mutorum.