Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Introibit usque in progeniem patrum eius, usque in saeculum non uidebit lumen. homo cum in honore esset non intellexit, comparatus est iumentis quae sensum non habent et similis factus est illis. ideo, inquit, iste in progeniem patrum suorum introibit. qui est pater impiorum, dominus declarauit dicens: uos ex patre diabolo estis.

sunt et

illi patres, de quibus dicitur: relinque mortuos sepelire mortuos suos. ideo et Moabitae usque in tertiam et quartam generationem prohibiti sunt introire in ecclesiam domini, ut filii eorum propter peccata patrum suorum introirent in eorum generationem, quorum facta imitabantur et mores. unde et scriptumest: filii adulterorum in consumma ti erunt.