Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Sunt etiam sublimia et alta praecepta, in quibus sunt occulta pietatis mysteria et theoremata sermonum caelestium. haec, inquit, distribuite et pro captu uniuscuiusque diuidite, quantum possit unusquisque ingenio proprio comprehendere. neque enim [*]( 2 cf, Ps. 47,13 ci Ps. 121, 7 4 *Prou. 1, 20—21 5 *Esai. 62, 6 8 cf. I Petr. 5, 8 lOcf. Ps. 57,7 12 *Ps. 47, 14-15 19 *Ps. 47,14 21 I Cor. 15, 23 22 cf. loh. 14, 2 ) [*]( 1 ammouere BC{l posset BCml urbes BC 2 ieruaalem fJ(v), cm. a 3 habundantia a 6 ac] et BCft 8 circumit a 9 inueniat F querendus_ Dm2F 10 confringuat A 14 gradum {l ennarretis AC progenie altera fiav 16 deus.. A deus, deus av 17 bares A baris BC Barys 8 -dixit Bv hoc est] hodieque B{la cum propheta fJ 27 misteria AF )

361
omnibus Paulus eadem disputabat. aliis nihil praedicabat nisi Christum Iesum et hunc crucifixum, non in persuasione sapientiae uerbi, sed in ostensione spiritus atque uirtutis; inter perfectos autem sapientiam loquebatur, quia non capiebat uniuersus populus percipere sapientiam in mysterio quae abscondita est.