Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

In illo ergo templo suscepimus, inquit, misericordiam tuam, hoc est uerbum quod caro factum est et habitauit in nobis. sicut enim redemptio Christus, ita et misericordia. quae autem maior misericordia quam quod pro nostris flagitiis se praebuit immolandum, ut sanguine suo mundum lauaret, cuius peccatum nullo alio modo potuisset aboleri ? etenim si de sanctis uiris apostolus dixit: templum dei uos estis et spiritus sanctus habitat in uobis, quanto magis carnem domini Iesu templum dei dixerim, qui semper plenus spiritu sancto legitur et ipse testificatur dicens: sentio de me uirtutem exisse, quae uirtus omnium uulnera acerba sanabat!

potest et illud intellegi, quod dixit suscepisse se cum populo misericordiam dei in medio templi eius, quoniam ipse ecclesiam suam fundauit et propagauit In aeternum, quoniam uere ipse cum filio suo unigenito hanc gratiam plebi suae contulit, quem aedificatorem etiam demonstrauit dicens: hic aedificabit mihi ciuitatem, quae diffusa toto orbe terrarum fecit, ut tota terra plena laudis eius esset et nominis. sicut enim scriptum est:

laudis eius plena est terra, ita scriptum est: datum est ei nomen super omne nomen, ut in nomine Iesu omne genu curuet caelestium et terrestrium et infernorum et omnis lingua confiteatur, quod dominus Iesus in gloria est dei patris.