Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

cum enim solutus quis fuerit ab ista compage terrena, tunc fortior ad uitam resurgit aeternam. mentior , nisi adstipulatur scriptura, quae dicit: dissolui et cum 30 [*]( 3 *Ex. 23,19 4 *Matth. 24,19 6 cf. Esai. 1,3 10 cf. Matth. 2,1—11 15 *luc. 1, 46—47 20 Ps. 47, 8 22 cf. I Cor. 9,27 25 cf. Esai. 11, 2 27 *Esai. 35, 3. 30 *Phil. 1, 23 ) [*]( 1 accipit Bm2 3 nutrias {l nec /9 6 natos est {lav 8 eum] enim /3 10 enim] eum DEav 21 fidei perfectionem dei famuli peruenire desiderant v 22 macerant Cml 23 probentur Bml 28 dissulula B )

355
Christo esse multo melius — qui dissoluitur, incipit esse cum Christo — et alibi: tempus meae resolutionis instat. qui ergo meditatus fuerit se ipsum dissoluere per abstinentiam, diem passionis suae timere non poterit.

Et bene ait spiritum uehementem, naues dicturus. naues autem de corporibus dixit, quae uago diuersarum passionum fluctu mouentur et cito merguntur, nisi habeant gubernatorem. unde et alibi ait:qui descendunt in mare in nauibus.

bene autem nauigant, qui in nauibus Christi crucem sicut arborem praeferunt atque inde explorant flabra uentorum, ut corpora sua dirigant ad sancti spiritus gratiam, in ligno domini tuti atque securi, nec permittunt naues suas uago fluctu errare per maria, sed ad portum salutis et ad consummationem gratiae cursus sui directione contendunt, ut fida statione potiantur, quo dissolutae cursus suos possint in resurrectione reparare, ubi naufragium timere non possint.