Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

-pulsa ergo lanuam, quia Chnstus est ianua , pulsa ostium uerbi, ut aperiatur tibi ad eloquendum mysterium Christi et absconditos in Christo sapientiae possis inuenire thesauros. in ipso nobis sapientia, in ipso uita nostra abscondita est, sicut Paulus asseruit qui usque ad tertium raptus est caelum, ut audiret ea quae homini non licet loqui. quanta occultorum est disciplina! licet scire homini et non licet loqui. scire uita est, loqui mors est.