Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Cum haec dicit, ecce per spiritum sanctum praesens imago ei infusa est futurorum et uidens ex graui perturbatione bellorum pacem toto orbe diffusam in aduentu domini salutaris clamat ad uniuersos dicens: uenite et uidete opera domini, quae posuit prodigia super terram. \'uenite\' ad congregationem spectat, \'uidete\' ad intentionem et cognoscendae studium ueritatis. uidete, inquit, opera domini plena miraculis, in quibus magnarum sunt signa uirtutum. denique xeQara Graece admiranda dicuntur Latine. non ergo quasi prodigialis horroris accipias opera domini, sed quasi plena admirationis. praeclare \'posuit super terram\', id est in terram.