Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Titulus psalmi huius ita inscribitur: In finem; pro filiis Core, pro occultis p s almus ipsi t) auid. quid est \'pro occultis\'? occultorum habuisse se cognitionem per reuelationem domini Iesu in quinquagesimo quoque psalmo sanctus propheta commemorat dicens: incerta et occulta sapientiae tuae manifestasti mihi. quae autem illa sint occulta, in euangelio sancto docemur dicente dei filio, quod mysteria sapientiae abscondita sint sapientibus et paruulis reuelata.