Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Nec solum inopiam, sed etiam tribulationem suam in obliuionem deo uenisse deplorant. bonae sunt et tribulationes quae sunt propriae iustorum, qui non pro meritis suis, sed pro pietate eas sustinent, ih quibus iusttis non atteritur, sed dilatatur, sicut sanctus propheta declarat dicens; Ln. tribulatione d.i 1 a:t a-stimihi, et ipse dominus Iesus ait: in tribulatione in-

uocaui donnnum et exaudiuit me in latitudinem. dilatauit sancto apostolo Paulo, quando ei oculorum lumen eripuit; ita enim confessus est ChristUm quem negabat antea. ideo uas electionis esse promeruit. denique ut scias, quia dilatauit Paulo dominus Iesus, audi ipsum apostolum dicentem: os nostrum patet ad uos o Corinthii, cor no-strum dilatatum est. aperi ergo os, confitere Christum, quia plenitudo -est; ubi plenitudo, ibi etiam latitudo. et quasi bonus magister, qui discipulos habere optaret aequales, nos quoque hortatus est ut dilataremur, dicens: dilatamini et uos.

Cum autem deus alicubi in tribulatione dilatat, tunc fiet latitudo cordis sicut harena maris innumerabilis. quae sit ista latitudo, audi dicentem sanctum Salomonem, ut acciperet sapientiam a deo. non diuitias, non nobilitatem, non potestatem, sed sapientiam postulauit et in illa omnia quae.

etiam non postulauit inuenit. unde scriptura dicit, quia talis erat latitudo cordis eius sicut harena maris innumerabilis. unde hanc percipias latitudinem, ait de se ipso cognoscens: in latitudine cordis tui describe eam. et ideo qui habet sapientiam non in occulto teneat [*]( 8 Ps: 4, 2 9 *P5.117, 5 11 cf. Act. 9, 8 13 ci. Act. 9,15 15 II Cor. 6,11 17 cf. Col. 1,19 19 n Cor. 6,11 - 22 cf. Sap. 7, 7 25 cf. III Reg. 4, 25 (29) 27 *Prou. 7, 3-) [*]( 6 pro pietate] proprietate B ea BC 8 dilata*tasti C 10. me s. I. A 13 ante C{J a deo fJ 15 0 om. A corinthi « chorinthii DF 20 alicui cona. b fit DEm2Fv 21 arena Cftav 22 Salomonem] add. e UuJgata: optaui, et datus est mihi sensus: et inuocaui, et uenit in me spiritus sapientiae (Sap. 7, 7) edd. ut] add. enim av 26 arena Cfiav percipiens {l 27 ipse fJo, )

329
eam, non ad momentum, sed eanat eam in exitu, ubique quod sentit cum auctoritate praedicet.