Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Sunt autem multa quae propter uerecundiam premimus et, ut impleamus caeleste mandatum, tacito apud no? tenemus affectu, ne uideamur in his quae nostra sunt gloriari et eorum fructum uulgando incipiamus amittere. sunt autem occulta sapientiae, quae raptus in paradiso apostolus Paulus audiuit et, quia non licebat ea homini loqui, apud se tegebat, non quia uSum eorum aut gratiam aliis inuideret, sed, quod non licebat homini loqui, forte etiam

homini audire non proderat, quae tunc inluminabit dominus, cum inluminandorum secretorum tempus aduenerit. uide ne etiam in euangelio distantiam aliquam repperias, ubi dixit: nihil occultam Ų m quodnon manifestabitur neque opertum quod non reuelabitur. illud tamen adstipulatur ad superiorem interpretationem, ut utrumque de bonis esse credamus, quia scriptum est: cognoscit dominus qui sunt [*]( 1 cf. Sap. 1,6 3*1 Cor. 4, 5 11 cf. I Cor. 14, 25 13 . 24 *Matth. 10, 26 18 cf. Ps. 50, 8 19 cf. II Cor. 12, 4 28 *II Tim. 2, 19 ) [*]( 1 declarat Fm] scrutatorem deum F 2 maiestatem BOfJ explicare BCfi 3 possimus BC possumus fJ cum] de (s. I. Bm2) quo BC cum illud quoque turbare nos non possit quod ait /9 quid eras. B,om.C 4 inluminauit Bml 5 manifestauit Em] 13 sui om. (i 16 teneamus Fml 17 hiis {l iis av 20 homini ea v loqui] add. quia A quae (que (f) BOtJ agebat fJ quia] quo BfJ 21 quod] quia a 22 inluminauit Bm2 illuminabat Cml deus B 24 aliquam om. F repperies Om] reperias Eav 26 astipulatur DF )

321
ipsius. suos ergo cognoscit et eos cognoscit qui cognoscunt deum, ignorat autem eos qui ignorant deum; qui enim ignorat, ignorabitur. dominus ergo quae bona sunt recognoscit; ea quae sunt plena cognitionis diuinae, ea quae sunt occulta sapientiae nouit dominus, auersatur autem ea quae sunt plena iniquitatis atque peccati.