Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Sequitur: si obliti sumus norr. en dei nostri et si expandimus manus nostras ad deos alienos, nonne deus requiret ista? — Aquilas: inuestigabit ista? Symmachus: inueniet ista? — ipse enim nouit occulta cordis. quia propter t e morte afficimur tota die, aestim ati sumus ut oues occisionis. quid est quod ait \'requiret deus\'? quasi, si non requirat, ignoret, et sic requiret deus obliuionem tuam quae inrepsit, ut auferat eius omne uestigium. unde et Aquilas dixit: inuestigabit.

nam ulique qui nouit cordis occulta quomodo quaerit, cui etiam ea quae sunt interiora manifesta sunt siquidem apud deum conscientia uniuscuiusque se prodit et cogitatio hominis apud eum se aut condemnat aut purgat. denique Aquilas uisiones cordis dixit, eo quod uideat cor nostrum et omnis nostri cogitatio cordis in promptu sit apud deum atque ei cogitationum nostrarum imago resplendeat. bene illud ait Aquilas: in te morte afficimur, quoniam in Christo mori gloriosum et in ipso moritur, qui pro eius nomine sacra passione est coronatus.