Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

est et illud, quia scriptum est: quodsi in digito dei ego eicio daemonia. quid sit digitus, interpretatur ipsa scriptura, quae dicit in alio libro euangelii: quod in spiritu dei ego eicio daemonia. digitus ergo dei spiritus dei est; deus enim spiritus est et nihil habet in sua substantia corporale, sed totus est spiritus. in spiritu ergo dei eicit daemonium qui in digito dei eicit. unde et sanctus Dauid ait: quoniam uidebo caelos tuos, opera digitorum tuorum, hoc est: spiritus tui opera sunt caeli, sicut et scriptum est: uerbo domini caeli firmati sunt et spiritu oris eius omnis uirtus eorum.