Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

ipse est ecclesiae filius tenens gratiae libertatem, propter quem ecclesia dicit: expelle ancillam et filium eius; non enifti heres erit filius ancillae cum filio meo Isaac, et apostolus ait: itaque, fratres, non-sumus ancillae filii, sed liberae. haec est ergo solutio, quia quod ignorabat Iudaeus fides [*]( 4 *Gal. 4, 22 8 cf. I Tim. 2,7 9 sqq.] cf. Gal. 4, 24-30 12 .13 .17 cf. Hieron. de nom. Hebr. s. u. 13 cf. Rom. 5, 20 22 cf. II Cor. 3. 6 25 *Gen. 21, 10 28 Gal. 4, 31 ) [*]( 7 acciperet p 8 propendebant 0a dcctor gentium DF 10 a] in Cml 10 . 11 . 13 syna CDF 10 seruitute p 12 per om. BC interpretatione BC 13 auperhabundans aF 15 . 16 hyerusalem B iherusalem C ieriisalem /9, item p. 302,11.12 16 filiis suis Bfiav 17 sna (sic) Cml sara Cm2fin 18 princeps ex principes C 24 promissio BC 27 . 28 anchille D 27 Ylaac CDF 29 ergo t.l.B )

302
gentium soluit infusa a Paulo doctore mentibus nationum. ideo ergo illorum gesta nobis in parabola sunt.

Sed et dominus dixit: factus sum illis in parabolam. aduersus me exercebantur qui sedebant in porta, in parabolam autem factus, quia dicitis, inquit: medice, cura te ipsum. in parabolam factus est, quia sedentes in porta increpabat; in exitu enim non otiosi, sed exerciti esse debemus. ideoque scriptum est: uidete ne fiat fuga