Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Sunt etiam qui fiant oues escarum. bonus dominus noster Iesus Christus, quia factus est ouis epulationis nostrae. quaeris, quomodo factus sit ? audi dicentem: pascha nostrum immolatus est Christus et con?idera, quemadmodum [*](7 Theodotion Ps. 43, 11 11 Rom. 8, 35 12 *Rom. 8, 37—39 21 *Matth. 11, 12 29 I Cor. 5, 7 ) [*]( 1 hyeremias B iheremias C ieremias fl hezechiel A iezechiel C daniel Cfi (av) 2 captiuitate a assiriis ADP directi Eml 4 delinquere Brnl leruauerunt BCfiav captiuitatem A 7 theodocion a 12 hiis DF 14 neque mors om. DP 20 et om. BCmlft 21 iohannis diebus Fml 22 io- snnis BE caelorum] add. uim Bm2C 27 fiunt ft )

289
parentes nostri in figura diripientes agnum manducabant , significantes domini Iesu passionem, cuius cotidie uescimur sacramento.

per ipRam jgitur ouem facti sunt greges escarum, sicut Aquilas dixit, uel greges in escas, sicut Theodotion locutus est, uel pascua edentium, sicut Symmachus dixit. sed bona epulatio non solum non est metuenda sanctis, sed etiam concupiscerda. aliter enim ad regnum caelorum non potest perueniri, cumipsedominusdixerit: nisi manducaueritis carnem meam, non habebitis uitam aeternam. probatum dst igitur, quod dominus noster sit epulatio uel alimentum edentium, sicut ipse ait: ego sum panis uiuus qui de caelo descendi.

Et ut scias, quia haec omnia propter nos facta sunt, ex quo ille descendit, ex illo sanctus ait: nos omnes unus panis sumus. non ergo timeamus, quia facti sumus oues escarum. sicut enim domini caro et sanguis ipsius nos redemit, ita etiam Petrus pro ecclesia multa tolerauit; multa etiam sanctus apostolus Paulus et ceteri apostoli pertulerunt, cum caederentur uirgis, cum lapidarentur, cum in carcerem truderentur.

illa enim tolerantia lniunarum et usu periculorum domini fundatus est populus et ecclesia incrementum est consecuta, cum ceteri ad martyrium festinarent, uidcntes per illas passiones nihil apostolorum decessisse uirtutibus, sed etiam propter hanc breuem uitam inmortalitatem illis esse quaesitam.