Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Et ideo ait: non enim in arcu meo sperabo et gladius meus non s aluabitf me, etsi in arcu sperandum est, sed in dei arcu quem posuit in nube, ut a diluuio genus humanum timere desineret. isto arcu nos protegit, quo arcu et iaculatur sagittas, quibus percutiat inimicos et aduersarios nostros.

Unde et ait: liberasti enim nos ex affligentibus nos et eos qui o derunt nos confudisti; in deo laudabimur tota die et in nomine tuo confit itebimur in saecula l a. audi quomodo nos liberet, quia [*](2 Ex. 3, 14 6 Aquilas et Symmachus Ps. 43, 6 8 cf. LuCo 10,19 13 cf. Ioh. 4, 34 14 *Ioh. 5, 43 20 Ps. 43, 7 22 cf. Gen. 9, 13 24 cf. Ps. 17,15 26 *Ps. 43,8—9 ) [*]( 3 qui] quia av 4 uident AC 5 non defuisse {l 6 aquila codd. (av) 7 simmachus A symachus DE symmacus F tibi DF 9 scripturalibus Eml spiritualibus Em2 uel 3F 15 meo BmlD 18 nec] add. in {lav 21 saluauit BCml etsi scripsi sed si codd. av 22 est bis C sed] et BCmlfi, om. av dei] add. certe av areu] add. sperandum est av 24 pr. et om. BO{l )

279
sagittis quas iaculatur e caelo terrae nostrae interiora penetrantur, ut motus omnis terrenus intereat et quiescat, sicut in posterioribus ait: de caelo iaculatus es iudicium, terra tremuit et quieuit.

sic igitur libeiamur, dum confunduntur inimicae et aduersariae potestates uel sapientia carnis istius retunsa caelestibus imperatis in suis criminibus erubescit et flagitiorum suorum pudore confunditur: adulter in libidinis suae flammis et uaesani amoris incendio, auarus in inmodicae cupiditatis ardore, qui aliena rapiendo, quo plura inuaserit, eo maiora desiderat, ebriosus in temulentia, facinorosus in scelere.