Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Ergo qui non in brachio suo, hoc est in sua operatione praesumit, sed in dei gratia, credens quod non facta sua unumquemque iustificant, sed fides prompta, dicit domino: t u es ipse m eus et deus meus, qui mandas salutes I aeob. non perfunctorius sermo est, ut dicas: tu es ipse rex meus. non quicumque hoc dicit, sed in quo dei regnum est, in quo autem regnat deus, utique in eo peccata non regnant; non enim deo regnum est commune cum crimine.

quis autem dicit deum suum nisi qui ipsi exhibet plenum reuerentiae et pietatis affectum? iusto enim dicitur: ego sum deus tuus. denique et Thomas, ubi tetigit manu propria latus Christi et euidentia indicia indubitatae resurrectionis inuenit, respondit: dominus meus et deus meus;

dominus, quia redemit seruulos suos, deus, quia non solum resurrexit, sed etiam ipse se suscitauit. mandauit autem salutes Iacob, quia in singulis oraculis salus est, in singulis quoque salus est mansionibus , salus in ministeriis angelorum qui ad protectionem hcminum deputantur. ex mandato ergo dei salus homini, non ex sua operatione confertur. deus enim maluit, ut salus homini fide potius quam operibus quaereretur, ne quis gloriaretur in suis factis et peccatum incurreret. qui autem gloriatur in domino, fructum pietatis adquirit et iactantiae crimen euadit.