Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Sedebit igitur in uia et insidiabitur in semita sicut serpens, ut uulneret transeuntes et mordeat equi nostri calcaneum; animam enim fidelium non poterit uulnerare. in qua autem uia sedebit et in qua semita nisi ex quibus Christus dominus, ut legimus, nationum populum uocauit ad cenam suam dicens: exi in uias et circa saepes et compelle ut intrent, ut im-30 [*](4 I Cor. 11, 3 5 cf. Matth. 27, 6 8 *Gen. 49,16 10 *Gen. 49,17 13 cf. Iudd. 13, 24-25 16 cf. II Thess. 2, 4 17 cf. Hieron. de nom. Hebr. s. u. Dan 19 cf. Ioh. 3,18 21 *I Cot. 4, 4 29 *Luc. 14, 23 ) [*]( 3 in om. BCfia quo] qua Bml 13 Sampson a Dan] iuda B 15 sacrilegae impietatis om. DF 18 iudicauit Bml fit B 20 animae suae av 23 fidei DFa, om. cet. v 27 poterat a 28 qua om. u 30 sepes codd. av alt. ut] et Bm2Cm2 )

247
pleatur domus mea?

et quia similiter ludas amplificasse super Christum legitur subplantationem, uidetur hoc loco ipse signari, quod mordere haberet calcaneum equi quo Christus dominus uehebatur. unde dictum est: equitatus tuus salus, quod caro eius mundi totius erat susceptura peccatum, ut salus pro exitio et uita aeterna pro morte succederet.

uulneratus est ergo equus non mendax solus ad salutem, uulneratus est equus qui mundi totius peccata suscepit et onera nostra portauit et non fuit fatigatus, uulneratus est equus qui ad furorem concubitus adhinnire nesciuit. et ideo fortassis Iohanni euangelistae caelum apertum et albus equus est demonstratus, super quem\' sedebat habens in capite diademata et in femore suo nomen scriptum: rex regum et dominus dominantium. albus erat qui erat inmaculatus, qui nulla peccati inquinamenta cognouerat. nam si libido tenebrosa est, recte sanctimonia relucet et splendet.

hic ergo equus est uulneratus , sed non retardatus. denique cum ipso uulnere de tumulo resurrexit, cucurrit ad caelum supra omnes angelos et archangelos, uelocior omni equitatu militiae caelestis inuentus, supra equos etiam illos igneos de quibus Helias raptus est. et merito uelocior, qui super omnes caelos et supra caelum caelorum ad sedem dei omnipotentis ascendit et sedet, ut scriptura nos docuit dicens: uidebitis abhinc filium hominis sedentem ad dexteram uirtutis.