Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Quid est etiam \'ampliauit\' ? Graecus efxeyalvvev dixit, hoc est \'magnificauit\'. utrumque nobis exposuit dominus quod mouere nos posset, dicens in euangelio: qui manducat mecum panem leuauit super me calcaneum. unde assumptus hic sermo sit, consideremus: fuimus, inquit, increduli , errantes, seruientes desideriis et uoluptatibus. fateamur errorem, ut diluamur. et ego uidi aliquem puer athletam, cum elisisset aduersarium, frontem ei percussisse calcaneo, quod signi fuit, eo quod insultauerit uicto.

hoc est quod ait: magnificauit super me subplantationem, quo uerbo insultantis iactantiam declarauit. leuauit ergo et ludas super Christum calcaneum suum, cum proderet eum, sed non leuauit inpune. adhuc Adam calcaneum leuat quod a serpente est uulneratum. et utique ei pedes lauerat Christus, audierat dicentem: qui lotus est non indiget nisi ut pedes lauet, sed est mundus totus. sed quod lauit gratia, inquinauerat perfidia. ludas ergo calcaneum leuauit ad uulnus. uere non tenuit caput qui calcaneum super Christum leuauit.

-Adam super se leuauit, hic super Christum , et ideo eum serpens grauius quam ceteros uulnerauit. leuauit calcaneum suum qui fraudulentum osculum porrigebat, quo subplantaret auctorem, ideoque scriptum est in propheta: ampliauit super me subplantationem. Esau quoque ait de fratre siro: bis me iam subplantauit. qui subplantat, dolum facit, quo aduersarium elidit aut uulnerat. ideo et ludas subplantasse dicitur, quia osculo suo uulnus infixit, quo inuadendi saluatoris signum persecutoribus demonstrauit.