Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

et, qui sanctificandi alios munus acceperat, ipse in se sanctitatis gratiam custodiret et sinceritatis inhaereret officiis. bene ait speraui, quia homini dedit eligendi arbitrium, quid sequatur. posui, inquit, ante te bonum et malum. si malum elegeris, non natura delinquit, sed eligentis affectus. si unusquisque hominum condemnatur qui malum elegerit, quid de Iuda dicimus, qui prodidit eum cui copulabatur suauitate conuiuii?

Qui edebat, inquit, panes meos, ampliauit super me subplantationem. quid est quod addidit \'panes mcos\'? potuit dicere: \'qui edebat panes mecum\', nisi illam intellegas, quae specialis est Christi, hoc est uerbi caelestis alimoniam; non enim in solo pane uiuit homo, sed in omniuerbo dei.

denique alibi dicit: qui sempermecum dulces capiebas cibos. quibus uersiculis bene utimur aduersum eos, qui necandos esse crediderint cum quibus uidentur epulati. gentiles hoc custodire memorantur, hostes plerumque, latrones etiam, ut parcant his cum quibus recumbunt. [ipsa pabulorum societate mitescunt unde propter huiusmodi