Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

sed ecce quia ultra Iudaeorum condemnatur infidelitatem; cui enim plus datum est, plus exigitur ab eo. \'quid\', inquit, \'de aliis querar? homo pacis meae, Cui pacem meam dederam, pacem meam relinquere uolueram, persecutoribus deductis me tradidit et fefellit me in quem speraui\'. nutnquid ignorauit proditorem sui futurum, de quo ante praedixit: unus ex uobis me tradet?

[hoc autem dicebat de luda, sicut scriptum est in euangelio.] non utique. sed quo amplius condemnaret eum, de fide eius sperasse se dixit. Aquilas confisus eram dixit, Symmachus posuit confidebam. plus enim grauamus eum in quo plurimum spei uel fiduciae habuisse nos dicimus, si postea spem nostram opinionemque destituit.

Simul ostendit, quanta uis diuinae sanctificationis sit, quae excludat malitiam et deprauatum emendet ingenium, si forma propositi melioris accedat. quantos scimus esse conuersos! mutatus est Zachaeus ille publicanus et ad quaestum auaro intentus affectu, qui postea quadrupla redhibitione soluit errorem, cóndemnauit in se auaritiam, temporis superioris abiurauit lucra, compensauit in paupere, si deesset exactor.