Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

ecce adicio ad tempus tuum annos quindecim. et alibi Dauid sanctus ait: dies super dies regis adicies annos eius. inuentum ergo homini quod addatur, deo autem addi nihil potest, quia scriptum est: non est adicere neque minuere in quo perfecta et plena sunt omnia. etsi Christus resurrexit, utique in eo quod assumpserat resurrexit , in quo plenitudini diuinitatis eius nihil uel decedere potuit uel accedere. deus enim incorporeus et

inmortalis est, cuius summa natura et plenitudo uirtutum sine ulla carnis accessione signatur. caro autem dispensationis in Christo est, quam miserationis titulo et pietatis iure suscepit, ut captiuam redimeret, ablueret contaminatam, mortuam resuscitaret. et pulchre ait:numquid qui dormit non adiciet ut repurgat ? non dixit \'non adicitur\', sed \'non adiciet ut resurgat\', eo quod ipse se dei filius resuscitauit, sicut supra diximus dixisse eum Iudaeis:

soluite hoc templum, et iri triduo suscitabo illud. adiectionem accepit caro quasi sumpta de homine, suscepta de uirgine, sed quasi deus adiectionem ipsam operatus est, qui uirtute propria resurrexit, ut esset suae resurrectionis operator. cum legas, quod et pater filium et filius ipse se resuscitauerit, agnosce operationem illam diuinae fuisse uirtutis, quia patri et filio una uirtus, communis operatio, quandoquidem una atque eadem substantia trinitatis est.