Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

denique in figura illa dormientis et nudati patris qui stultitiam risit maledictus est, qui uenerati sunt benedictionis gratiam sunt adept:. ideoque qui mortem unigeniti filii dei, patris et creatoris omnium, ad offendiculum aut\' obprobrium nostrae fiJei obiciendam esse crediderint, peccatorum suorum nexibus ad perpetuam maledictionis aerumnam tenentur adstricti; qui uero eam pro totius humani generis absolutione suscipiunt, uirtutis aeternae praesidio fulciuntur. crux enim Christi Iudaeis offendiculum, Graecis stultitia, ut apostolus dixit, nobis autem, qui credimus in dominum nostium, uiitus dei atque sapientia est.