Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

uel impius in aerumna. fundit igitur lacrimas, quoniam, cum aduena in terram uenerit, demoretur et separetur a patria longo detentus exilio. considera nunc mihi illum Adam de paradiso eiectumin castellum relegatum spectantem, unde deiectus sit, flentem ubertim, quia reminiscitur quid amiserit quoue deciderit. et ideo gratias agamus deo, qui nos perpetuo exilio liberauit, aperiens ianuam qua reuertamur ad patriam. unde apostolus praesumpsit dicere: ergo iam non estis aduenae atque peregrini, sed estis ciues sanctorum et domestici dei.

Hoc uolens recipere Dauid, antequam Christus ueniret in terras, dixit: remitte mihi ut ref rigerem, priusqua mea m, et amplius non er , hoc est: hic mihi remitte ubi peccaui. nisi hic remiseris mihi, ibi remissionis requiem inuenire non potero; quod enim ligatum in terra manserit, ligatum manebit in caelo, quod solutum in terra fuerit, solutum erit in caelo. propheta enim et praedicator ecclesiae congregandae euangelico spiritu indulgentias domini praeuidebat et praecipienda apostolis