Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Ascende ergo, homo, in caelum et uidebis illa, quorum umbra hic erat uel imago; uidebis non ex parte, non in aenigmate, sed in consummatione, non in uelamine, sed in luce. uidebis uerum lumen, aeternum atque perpetuum sacerdotem, cuius hic imagines uidebas Petrum Paulum Iohannem Iacobum Matthaeum Thomam. uidebis perfectum hominem iam non in imagine, sed in ueritate; qualis enim caelestis, tales et caelestes, utique et ipsi iam in gloria uel decore, iam in resurrectionis gratia, non in corpore mortis et corruptionis deformitate.

Uide ne eo deferas imaginem terrestris, ubi lux caelestium est. hic si quis tyranni imagines habeat, qui iam uictus interiit, iure damnatur. quomodo tu hostis et aduersarii imaginem in ciuitatem ueri imperatoris inducis, nisi ut ipse te damnet ? et si uolueris imaginem terrestris inferre, contradicet tibi princeps istius mundi; dicet: \'mea est imago haec et quae offers mea sunt\'. quid facies deprehensus , cum tibi dixerit: \'mea est auaritia, mea est ambitio, meae diuitiae, quarum imaginem in te recognosco\' ?

ipse est enim aduersarius et defensor. quodsi fueris quatslacob, dices Labae qui se transfigurat in angelum lucis: recognosce si quid tuorum in me inueni . tunc ille requiret et non inueniens confutatus abscedet, quia abscondisti atque obliterasti omnia simulacra uitiorum . beatus qui potest dicere: ueniet huius mundi princeps et in me suum inueniet n ihi 1. 25 [*](1 cf. J Cor. 13,12 4 cf. I Cor. 13,12 6 cf. Hebr. 17, 21 9 I Cor. 15, 48 11 cf. Rora. 7, 24 12 terrestris] cf. I Cor. 15, 48 13 tyramti] fort. Eugenius a. 394 deuictus significatur; cf. Thm, Stud. Ambros. pag. 21 adnot. 20 cf. Ps. 8, 3 21 cf. HCor. 11,14 *Gen.31,32 24 ♦Ioh. 14, 30 ) [*]( 1 tunc] cum BmlC tunc iam] utinam {J 2 uideantur BfJ 3 ascendes B 5 consumatione AB ueram lumen] uerum illum DEm2F illum uerum Eml 6 et aeternum (i cuius] qui huius F 7 matheum a 8 pr. in om. AmlBCm lv, alt. om. a 9 quales B 12 est celestium F 13 ti-anni ACDF tirranni B imaginem C 14 damnetur a 15 damnes BCmlfiav 16 niundi] add. et fiav 17 facies] add. ergo F 20 laban BmgC 21 transfijurauit BC 22 inueniet et BCmlft 23 fugatus A confugatus BC oblit(-tt- Ev) erasti ftav oblitus es ACm2 oblitus eris BCml simulachra CDF )

205
quae sua sunt enim quaerit ille, non ista quae Christi. si ergo Christum sequeris, noli quas non habeas affectare diuitias, augere quas habeas, sed diuitem te sibi sentiat pauper.