Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

nicium, sed ei scripsit, qui uictoriam in se credentibus inpertiebat, qui finis est omnium quae pia mente deposcimus. siue enim sapientiam quaeras siue uirtuti studeas siue ueritati siue uiae atque iustitiae siue resurrectioni, in omnibus tibi sequendus est Christus, qui est uirtus dei atque sapientia, ueritas uia iustitia resurrectio. ad quem igitur contendas nisi ad perfectionem cmnium summamque uirtutum ? et ideo tibi dicit: ueni sequere me, hoc est, ut ad consummationem uirtutum peruenire merearis. ergo qui sequitur Christum, ipsum pro possibilitate sua debet imitari, ut praecepta eius secum ipse meditetur et diuinorum exempla factorum.

Et ideo Dauid secum ipse meditabatur, quod Christum in se locutum esse retinebat, ut, cum aliqui ei essent molesti et eum ad contentionem lacessere conarentur, patientiam indueret, certandi studia declinaret, ex quibus inanis strepitus et iurgia frequenter oriuntur. ideoque cum sancto Dauid plerique eius uirtutibus inuidentes, qui eum de proposito mansuetudinis et humilitatis affectu crederent deducendum, frequenter ingruerent, ipsae quoque praecipue nequitiae in caelestibus spiritales, aduersus quas graue luctamen est iustis, ad commouendum eum ministros suae inprobitatis inpellerent, ne inter obstrepentium crebra certamina et