Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

non pigeat ergo nos hic leuiora deferre, ut ibi plena laudis et gloriae possimus adipisci, pro temporalibus laboribus perpetua praemia reportantes per dominum Iesum, cui laus, honor, gloria, perpetuitas a saeculis et nunc et semper et in omnia saecula saeculorum. amen.

EXPLANATIO PSALMI XXXVIII.

Titulus: In finem pro Idithun; canticum ipsi Dauid.

In superiore psalmo expressa forma paenitentiae est; in hoc sequenti patientiae forma signatur. quem psalmum Dauid scripsit et Idithun uiro disciplinis leuiticis et sacerdotalibus erudito canendum dedit, qui ante arcam domini seriem psalmorum pangendi sollertissimus praecinebat. ergo quia non Idithun scripsit hunc psalmum, sed propheta Dauid et Idithun uiro canendi perito psallendum dedit, ideo sic inscriptus est titulus.