Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

in orationibus igitur et obsecrationibus, cum dolore et lacrimis exigenda paenitentia est, ut illam gloriam dei uidere mereamur. neque te moueat, quod luctus, dolor, commaceratio corporis grauissimae passiones sunt; etsi grauissimae uidentur, tamen indignae sunt huiusmodi passiones ad superuenturam gloriam, sicut testis est apostolus Paulus.

non pigeat ergo nos hic leuiora deferre, ut ibi plena laudis et gloriae possimus adipisci, pro temporalibus laboribus perpetua praemia reportantes per dominum Iesum, cui laus, honor, gloria, perpetuitas a saeculis et nunc et semper et in omnia saecula saeculorum. amen.