Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Et uide processum. primo petit argui, postea, quod maius est, corripi. deinde non solum confitetur peccata sua, sed etiam numerat et accusat; non uult enim sua latere delicta. nam ut febres, cum in alto sunt, non queunt mitigari, cum foras erumpunt, spem afferunt desinendi, ita peccatorum morbus dum tegitur inardescit, si confessionibus proditur euaporat.

et ideo iustus accusator est sui in principio sermonis, priusquam contagio ulceris serpat intrinsecus; grauat enim conscientiam memoria delictorum, nisi medicina poscatur. et si differt medicus, aeger offerre se debet, ut citius secetur, sicut offerebat se Dauid in flagella domini dicens: \'redde mihi duplicia peccata, dummodo hic uindices; noli me deserere, noli auertere a me faciem tuam, noli dedignari atque horrescere faetorem uulnerum meorum.