Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

inimicis meis, inquit, signa iniquitatis suae supra summum ponentibus — quod est summum nisi caput tuum, ubi sensus sunt, ubi Christus est sapientia ? — ego non cognoui, id est non adquieui, non his consensi et meae sententiam cogitationis adiunxi. unde et alibi: non cognoui uerbum nequam et declinantes a me malignos non cognoscebam. denique cum omnia nouerit Christus, peccatum non cognouit; cognoscit enim quae sua sunt, id est quae uirtutum sunt, non quae flagitiorum.

ideoque scriptura tibi dicit: cognouit dominus qui sunt ipsius, iniquis autem dicit: discedite a me, quia non noui uos, et per Hieremiam locutus est dicens: sicut agnus ductus sum ad immolandum et nesciui. quomodo nesciebat quod futurum ante praedixerat ? sed nesciui, inquit, cogitationes eorum, malitiam eorum, nolo scire quae sanguinis sunt; denique non congregabo conuenticula eorum de sanguinibus.