Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

membra meretricis, ecce, inquit, fortitudo eius in lumbis et uirtus eius in utero. in lumbis uiri semina sunt, in utero autem feminae. inludit ergo diabolus in his, ut faciat adulterium incestum fornicationes. et ideo qui fornicatur in corpus suum peccat, non extra corpus, primum quia infirmatur caro, quae in libidinibus diffluit et non seruat moderamina castitatis, deinde quoniam seminaria, quae

debent suboli proficere procreandae, inquinamentum corporis, non fructum posteritatis operantur. illae itaque dicuntur inlusiones, fortasse quod in his corporis aestus sine coitus celebritate frequenter inludat. unde bene Septuaginta uiri animae inlusiones dixerunt eo quod diabolus affectus alicuius inludens in uanum studeat uires eius effundere uirtutemque uacuare, resoluere fortitudinem.