Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Quid autem est quod ait: non est pax 0ssibus meis a facie peccatorum meorum? quae sunt ista ossa ? utrum animae an corporis ? sed non tanta esset doloris cura corporei ubi et anima laborat, cum sancti sit uelle carnem propter animam flagellari, sicut se flagellabat et Paulus, ne eius reprobaretur assertio.. sunt quaedam interioris ossa hominis sicut et membra sunt cetera, oculi mentis et nares, sicut Iob dixit: spiritus diuinus qui est in naribus meis.

sunt ergo et ossa, quibus caritatis quaedam compago formatur. unde et Adam dixit de consorte caritatis et coherede gratiae uitae: hoc nunc os de ossibus meis et caro de carne mea, quod apostolus interpretatus ait: sacramentum hoc magnum est, ego autem dico in Christo et in ecclesia. Christi autem et ecclesiae sacramentum non carnale, sed spiritale esse quis dubitet, cum bonus quisque in ipso coniugio non carnis, sed uirtutis decore teneatur et mores diligat in uxore, non usus? denique audi, quia non secundum carnem loquitur, sed secundum uirtutem interiorem: non est abscon d itum os meum [*]( 7 cf. Ps. 65,7 9 cf. I Cor. 5,5 11 cf. II Cor. 12,10 12 Ps. 37,4 16 cf. I Cor. 9,27 18 *Hiob 27,3 21 *Geri. 2,23 23 Eph. 5, 32 29 *Ps. 138,15 ) [*]( 2 tuus] meus fJav (tuus etiam psalt. Sangerm. et Corbeiense) 3 iustorum om. B 4 contemnebatur Am2 5 sese DF a populo] apto (= apostolo) B 13 a facie — 22 carne mea om. {J 15 laborabat BC 18 narres Cml diuinis Cml 21 quoherede B 23 interpretans BC 25 et om. DFml 26 esse] estfJ contagio DmlE 29 interiorem] omnipotentem BCmlfi )

157
quod fecisti in abscon d ito. uirtus itaque, non caro est, quae dei patris nouit abscondita.