Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

non enim deus passioni patet, ut irascatur, cum sit inpassibilis; sed quia uindicat, uidetur irasci. nobis hoc uidetur, quia ipsi cum commotione uindicare consueuimus. plerumque tamen et homines inueniuntur, cum uindicant, non moueri, sed summa patientia celebrare uindictam, exercere tormenta. cur ergo mireris in deo, si hoc interdum in homine recognoscas?

uindictam autem iram esse supra diximus de die irae. denique usus habet, ut dicamus de quoquam punito, quia iram incidit legum, non quia legum iram, sed quia legum seueritatem incidit. sic et alibi de decem plagis Aegyptiorum aitrmisit in eos iram per angelos malos, id est uindictam; lex enim nescit irasci, sed scit legum minister. nescit ergo irasci et qui auctor est legum, cui terrendi est uoluntas, non puniendi. imitamini ergo, imperatores, exemplum diuinum, ut sitis in statuendis legibus seueriores, in exigendis suppliciis misericordes.