Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Non debemus igitur malignis aemulandi aduersum nos aculeos ministrare, qui etiam non lacessiti inuidiae stimulis excitantur ut noceant, sicut Cain fratrem occidit, quia magis illius sacrificium acceptum est quam quod ipse putauerat offerendum; in quo non aemulatus Abel, sed inuidus Cain praelationis gratiam scelesto parricidio persecutus est. non enim ille fratris uoluit obumbrare sacrificium, sed seruare sacrificii disciplinam, ut primitias nulla desi-

dia moraretur nec aliqua in usus proprios deriuata usurpatione uiolaret. Saul quoque triumphatorem Palaestinorum Dauid prophetam et propriae conseruatorem salutis iuuencularum sibi sermone praelatum temptauit insidiis, teli iactu parauit occidere ac paene sanguinem generi fuderat innocentis, nisi uulnus ille sinuati corporis inflexione lusisset. quae ibi malitia, si iuuenculae dixerunt: Sau1 in milibus, Dauid in decem milibus? quam atrox autem inuidia regis Saul, qui sermonis errorem in innocentis exitium deriuauit!