Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Accedit ad cruciatus grauioris aerumnam, quod ex gentibus peccatores sibi uidentur esse praelati, qui ne gentis quidem alicuius aut nationis nomen attollant. nam omnis congregatio cuiusque regionis nomen sibi uindicare consueuit, ut Aegyptii Aethiopes Syri Iudaei Arabes prouinciae suae terrarumque suarum uocabulum praeferunt.

nos de diuersis populis congregati uocabulum nobis unius gentis non possumus usurpare et ideo, quia nomen non habebamus in terris, de caelo accepimus, ut Christi populus diceremur. sed hoc gentilis stultitiam putat, Iudaeus obprobrium. uerum est ergo quod scriptum est, quia ultus est deus propriam contumeliam ecclesiam sibi ex non gente quaerendo et eam ex gente insipiente uetusto illi atque regali populo praeferendo.

quae sit gens insipiens quae praelata sit, audi dicentem: quoniam stulta mundi elegit deus, ut confundat sapientes, et iterum: si quis uidetur sapiens esse inter uos in hoc saeculo, stultus fiat, ut sit sapiens. reddidit ergo, non intulit dominus aemulationis commotionem, ut esset non in forma imitationis, sed in poena iniquitatis.