Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

hoc per baptismatis sacramentum Christus operatur, ut exuat unusquisque quod natus est, induat quod renatus, fiat non familiae heres, sed gratiae, ut perpetuum domicilium habitationis aeternae sibi possit adquirere. qui autem habitare meruerit in saeculum saeculi, et ipse honorificabit deum in saecula saeculorum. [*]( 5 *Ps. 36, 27-29 21 cf. Hiob 1,1 ) [*]( 4 itique Cml itaque B/i 7 sanctos] add. suos BFb 10 possidebunt] hereditabunt DF terram s. 1. A 15 discernit iuditio F faciendum] add. est BCfiv 19 ipse] add. enimC uniuersa in ras. C 22 ergo s. I. al 24 cetum A 28 famulae fJa 30 honorabit A honorificauit BC )

122

Ubi moralibus iustum instituit disciplinis, ut, qualis deo beret esse, te doceret quaeue esset perfectae forma iustitiae, ad sapientiam et theoremata mentem uult eius assurgere et excitat eius intentionem, ut spectet intento corde caelestia et diuina intra se uoluat oracula atque ad ea quae complaceant deo suum informet

affectum, sit meditatus in lege nec ulla eum domini mandata praetereant, motus diuini sacramenti cognoscat. denique abhinc uide in praeceptis sanctum prophetam assurgere: 0 s iusti meditabitur sapientiam et lingua eius loquetur iudicium; le x dei eius in corde ipsius. nec damnabit, inquit, eum dominus, cum iudicalitur illi. e xp ecta dominum et custodi uiam eius et exaltabit te, ut her editate possideas terram; cum per eunt peccatores uidebis. uidi impium superexaltatum et eleuatum ultra cedros Libani et transiui, et ecce non erat, et quaesiui eum, et non est inuentus locus eius.

superiora moralia, haec intellegibilia. quod est iusti os quod meditabitur sapientiam nisi interioris hominis ? duo sunt enim homines in singulis, unus interior, alter exterior. interior cogitat quae mentis sunt, quae mentis sunt loquitur, exterior quae sunt corporis. tamen adueniens dominus utrumque coniunxit et duos condidit in uno homine, ne diuersis