Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

comparauit et ibi se senem est gloriatus, ubi iam in uinculis tenebatur. et uidete distantiam: adulescens significatus est in alterius passione, senex in sua; ibi ut adulescens, quia Iudaeorum uestimenta seruabat, hic senex, ubi sui corporis exuuias exuebat. denique et Petrus ibi senex dicitur, ubi certamen est passionis: cum iunior, inquit, esses, cingebas te et ambulabas ubi uolebas ; cum autem senueris, extendes manus tuas et alius te cinget et ducet quo tu non uis.

hoc autem dixit significans qua morte clarificaturus esset deum. ante certamen iunior dicitur, in certamine senex qui omne certaipen impleuerit. hoc ergo dicit Dauid ille in iuuentute bellator, in senectute pacificus: iuuenis, inquit., fui, sed nolo me adhuc iuuenem putes; etenim senui et non uidi iustum derelictum nec semen eius quaerens panem.