Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

unde lob dicit: fratres mei discesserunt, agnouerunt extraneos magis quam me; amici mei inmisericordes facti sunt et qui me nouerant obliti sunt nomen meum. Dauid quoque non solum destitutum, sed etiam inpugnatum se ab amicis et proximis clamat: amici, inquit, mei et proximi mei aduersum me appropinquauerunt. ergo si in hoc saeculo repperiuntur iusti derelicti, quomodo sibi contraria dixit Dauid, nisi intellegas quod iustus, etsi in saeculo derelinquitur, a domino tamen non derelinquitur?

neque enim Iob, cum esset in stercore, a domino derelictus est, quem in angelorum concilio dominus lpae sua uoce laudabat, quem temptari passus est ut coronaret; temptationem autem in corpus dedit, in animam denegauit. nec derelictus Dauid, cui regnum dedit, ut populo imperaret electo, quem parricidalibus proeliis appetitum, regni sui depulsum finibus, uictoriae iure restituit.

ipsi quoque Iacob , Helias et Heliseus et Iohannes Baptista et ceteri, qui in caprinis pellibus circumeuntes errabant in solitudinibus et montibus et speluncis et foueis terrae, licet ludibria multa et acerba supplicia tolerasse uideantur, tamen non derelicti sunt. siquidem cum fratrem fugeret Iacob et per deserta incomitatus erraret, obdormiuit et surgens uidit ibi multitudinem caelestis militiae et ait: hic locus uocatur castra angelorum. non satis fuit castrum uocare, sed castra, quae tantae multitudini conuenirent.

uides ergo quia solum se putabat et castra eum caelestis exercitus sequebantur, sicut et patres nostros Moysi tempore, ne in deserto sitirent, petra, ut scriptum est, sequebatur. nam cum in Exodo legerimus, quod sitiente populo percussit Moyses uirga petram et aqua fluxit et bibit populus dei, iterum in Leuitico [*]( 2 *Hiob 19,13-14 6 Ps. 37,12 11 cf. Hiob 2, 8 17 cf. Hebr.11, 37—38 23 *Gen. 32, 2 28 cf. Ex. 17, 5—6 ) [*]( 1 aut] r.łld. in fiav 2 dicesserunt F 6 inimicis AB 8 saeculo hoc BCE reperiuntur CDFav 12 consilio a, cf. Explan. ps. 37, cap. 21 15 impetraret Bml paricidalibus B 17 helyas CF elias E (v) eliseus A helyseus C ioannes BE 18 circueuntes DF 19 acerua B 20 tollerasse AF 21 incommitatus A 26 moisi A Moysis v 28 Moyses] adi1. de BCfia 29 aquas F ) [*]( 8* )

116
legerimus uel in Numeris, quod rursus Moyses tetigerit petram uirga et scaturiuerit aqua patribus ad bibendum, praeclare apostolus hoc interpretatus est dicens: bibebant autem de consequenti eos petra, petra autem erat Christus.