Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Uiros quoque scriptura nos docuit spiritales Agabo propheta dicente: uirum hunc cuius est zona haec sic alligabunt Iudaei in Hierusalem, et Festus ait: uir quidam est relictus a Felice in custodia. ante passionem suam Paulus adulescens dicitur, in passione sua uir significatur, qui cursu consummato esset iam proximus ad coronam.

Cognouimus aetates pro fide et deuotione certantes. cognoscamus etiam genera certaminum singulorum. haec quoque scripturae nos doceat tenor. in hoc itaque saeculari agone alii sunt qui simplici quodam et legitimo genere luctantur et ligaturis tantum corporis certant, uerberare non norunt, qui palaestae uocantur, alii qui caedem et pulueris iactum membrorum nisibus miscent omni sibi uerberandi iure permisso, quos pammacharios uocant, eo quod omnis litis et pugnae aduersum se habeant potestatem, alii qui caestibus aduersum se decernunt et dilaceratis capitibus cruciantur; hi pyctae feruntur.

Haec omnia certamina subiit apostolus Paulus, sicut ipse demonstrat. itaque alibi dicit: quoniam non est nobis [*](1 cf. Matth. 4, 21-22 2 cf. Marc. 14, 51 3 cf. Ioh. 1, 1 7 *Act. 21, 11 9 * Act. 25, 14 11 d. II Tim. 4, 7-8 24 *Eph. 6, 12 ) [*]( 1 qui puer DF reliquid C est om. BCfiav eum patrem BCpa 2 .10 adolescens ADlJav 2 syndone Am\'ZF 3 derelinquerat BFml 6 Uiios quoque om. DF nos docuit scriptura C 7 haec (om. Bml) zona BCff 8 iherusalem AC hyemsalem B ierusalem fJ 11 quia B consumato AB 13 certandum B certantium fia 14 genera certaminllm] certamina fia hoc Bml hic Bm2 Cml 15 lltique fJ 17 corporum B teste b et F palestre Cm2EF palaestritae v 18 nixibus Bml liexibus Bm2Cfiv 19 pammacarios « panmacarios fJ nafifidxovg a 21 cestibus ACftav (celestibus Fml) cruentantur a 22 hii (hic F) picte fJ nvxxai av 23 certamina omnia Fml paulus apostolus fJ (at\') ille C 24 alibi om. v vobis fJ )

113
πάλη aduersus carnem et sanguinem, sed aduersus principes et potestates et — ut compendio utar — aduersus nequitias spiritales. in Latinis plerisque \'conluctatio\' repperitur, in Graecis omnibus πάλη scribitur; πάλη enim Graecorum lucta est Latinorum.