Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Alexandrini quidem et Aegyptii legunt: omnia per ipsum facta sunt et sine ipso factum est nihil quod factum est et interposita distinctione subiciunt: inipso uita est. salua sit fidelibus illa distinctio; ego non uereor legere: quod factum est in ipso uita

est et nihil habet quod teneat Arrianus, quia non illius uenena considero, sed lectionis sacrae consuetudinem recognosco. non enim dixit \'factum est uerbum ante omne principium\', non dixit \'factum est uerbum\', sed si, quod dixerit, audire desideras: uerbum, inquit, erat apud deum. erat apud deum quod cum ipso operabatur, cum ipso dominabatur. non dixit \'factum est uerbum\', sed dixit: deus erat uerbum.