Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Nouit dominus dies inmaculatorum, quia inmaculatae innocentiae gratia eius et plenitudo miseretur, non miseretur errantibus. isti non habent diem, quia lucem fugiunt; de quibus pulchre dictum est: dies eorum sicut umbra praetereunt. cognitio ergo dei dignationis est, non uisionis. oculi eius lux sunt, quos aspicit illuminat; et ideo oculi eius dies iustorum sunt.

Unde et hereditas eorum in aeternum erit, quia aeterna bona, non temporalis hereditatis compendia quaesiuerunt, et non habebunt de quo erubescant i n tempore mao, id est iudicii caelestis, et in diebus f famis s atur ab u ntur, quia non in pane solo uiuit homo, sed in omni uerbo dei. sed quis homo? scio hominem in Christo ante annos quattuordecim m —siue in corpore nescio, siue extra corpus nescio, deus scit - raptum eiusmodi usque ad tertium caelum.

ille ergo homo qui in Christo est, qui se in carne esse non nouit, qui non in carne ambulat, sed in spiritu, ille qui rapitur non solum ad caelum, sed etiam ad tertium caelum et rapitur ad paradisum et audit uerba quae non licet homini loqui, qui non in uirtutibus suis, sed in infirmitatibus gloriatur, ipse non in solo pane, sed in omni uerbo dei uiuit. uerbum [*]( 2 *Ps. 57,11 3 expositionem psalmi 57 bic polliceri Ambrosium putat Ihm, Stud. Ambros. pag. 22 o . 12 Ps. 36,18 8 Ps. 143, 4 14 cf. Ps. 36, 19 15 *Ps. 36,19 16 *Luc. 4, 4 18 *II Cor. 12, 2 22 cf. II Cor. 10, 3 24 cf. II Cor. 12, 4 25 cf. II Cor. 12,5. 9 ) [*]( 1 unius B conpatitur (tur in ras.) A, in mg. add. iniusto punitur] add. peccator compatitur iustus s. I. m2 C 3 audieris (alt. i s. tas. m2) B quur Atnl 4 seramus a 6 gratiae Cm1 10 lux — eius om. v 14 quaesierunt fiav erubescunt Fm1 16 solo pane flap; cj. Expos. ps. 118, 6, 13 20 alt. nescio om. B huiusmodi CfJ, add. hominem BC, cf. pag.101, 26 21 homo om. fJ 24 pr. et om. BCfiav audit] add. aicana v 25 sed] add. et C alt. in om. Bau 26 pane] add. uiuit F, sed del. ) [*]( LXIV. Ambros. pars 6. Petschenig. ) [*]( a )

98
enim dei uita est, quia uerbum caro factum est. unde praeclare dixit euangelista: quod factum est in ipso uita est.

Alexandrini quidem et Aegyptii legunt: omnia per ipsum facta sunt et sine ipso factum est nihil quod factum est et interposita distinctione subiciunt: inipso uita est. salua sit fidelibus illa distinctio; ego non uereor legere: quod factum est in ipso uita