Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

peccatori autem dixit deus: quare tu enarras iustitias me ? iustitia lumen est, quia supra habet: et educet sicut lumen iustitiam tuam. habes ergo quod in te luceat, si iustitiam sequaris. splendet tibi dies, lucet tibi nox, quia fideli et nox tamquam dies inluminabitur. dies igitur iusti nouit dominus, quia ipse inluminat omnem hominem uenientem in hunc mundum, hoc est: illum qui ad imaginem et similitudinem dei uiuit, illum qui se hominem eius cognoscit, ut refugiat equorum libidinem adhinnientem, ferarum rabiem, lepusculorum formidinem, uulpium fraudem, rapinam luporum , illum

hominem qui sic agit, quasi in hunc mundum superuenerit, qui non ex sanguine neque ex uoluntate carnis, sed ex deo natus sit. uenisti ergo; noli remanere, noli haexere terrenis. ut scias autem, quia dies bQni sunt, audi dicentem: Abraham diem meum uidit et gauisus est. bonum habet diem qui dei filium bonum deum nouit et dominum confitetur. et rursus ipse nos ammonet cauere debere, quia dies mali sunf. qui mali sunt dies ? in quibus utique malum cognoscitur, quod est a malo.