Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Plus adicit: ecce, inquit, gladium euaginauerunt peccatores, extenderunt arcum suum, ut d ei ci ant p aup er em et inopem. quis est gladius peccatoris nisi contrarius gladio spiritus sancti ? docuit hunc scriptura me gladium, docuit apostolus, dicens quia habemus 1 o ricam iustitiae et scutum fidei et galeam salutis et gladium spiritus quod est uerbum d e i. ergo uerbum dei gladius spiritus sancti est; e contrario utique gladius nequissimi uerbum est malum.

hoc Petrus apostolus Ananiam et Saphiram sermonis sui quodam ense percussit, hoc [*]( 1 *Ioh. 14, 27 4 *Ps. 36, 12 5 Ps. 36, 13 17 *Ps. 36,14 21 Eph. 6, 14. 16-17 2a cf. Act. 5, 1-5 ) [*](1 utrumque meam um. a pacem meam do uobis pacem relinquo uobis tł 2 quia minaium fJ 6 ueniat BCv 7 eferuescentis BC efferuescentis fiav inracnndia (sic) B in iracundiam fiav 8 habent fJa cor om. (ia 9 quibus fJ consuenerint Bfi 11 tacito Cm2 tacitae Fm2 \' maiore auctoritate] magis ore Bm2C 12 qua Cm2 (quasi uolutl) 17 inquid BmlC 19 decipiant fJ et mg. a quid Cml 24 gladius] gladium Bm1 25 gladius] add. spiritus BCflav hoc] add. gladio v apostolus petms DF 26 saf:ram A saffiram B Sapphiram a sui] add. quasi v )

90
gladio Paulus Elymo aduersanti disputationibus suis oculorum lumen eripuit et noctem caecitatis infudit. considera nunc mihi iurgantes peccatores atque acerba iactantes insolentiae et criminationum obprobria proferentes. nonne, si eos audias, dices: gladium euaginauerunt peccatores, quando sermo turpis tam-

quam de uagina petulanti ex ore profertur, quem cohiberi par fuit et recondi ? similiter ut gladius uerbum dei dicitur, idem et sermo est peccatoris, ita et arcus quem extendunt peccatores mens eorum est et sagitta quam iaciunt sermo est uenenatus. sicut enim sagitta Christus qui est uerbum dei, cui dicitur: posui te sicut sagittam electam quae profertur ex pharetra dei, ita sagittae sunt perfidorum, quae arcu quodam iniquitatis emissae incautum

uulnerant innocentem, nisi ignita eorum iacula scuto fidei repellantur, et ideo sollicitus esse debes miles in proelio, quia pugna tibi non solum aduersus carnem et sanguinem est, sed aduersus ipsas quoque nequitias spiritales quae non uidentur. abundent tibi arma fortia deo, ut facile possis quae uolueris tela depromere, ne pauperem te et inermem hostis possit opprimere. esto deo fortis, deo diues, ut dicatur de te:

redemptio animae uiri diuitiae eius. abundato thesauro sapientiae , esto diues in uerbo et operibus bonis, ut possis esse munitus. fuge diuitias peccatoris, ne inueniat ubi uulnerare te possit. esto misericors, ut inuulnerabilis maneas uel curare te. possis, si fueris uulneratus. est et pauper, quem uolunt aduersarii uulnerare, ex illo numero, de quo saluator dixit: beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum.