Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Sequitur: ne aemulatus fueris eum, qui prospere dirigitur in uia sua f aciens iniquitatem . euidenter hic quid superius senserit intimauit, non excitandos malignos aemulatione ad malignitatem neque imitandos facientes iniquitatem. non enim iniquitas, sed prosperae res, quae proueniunt iniqua gerentibus, nos saepe sollicitant, ut eos putemus imitandos, quo ad eorum possimus peruenire successus, dicentes : ecce ipsi peccatores et abundantes in saeculo optinuerunt diuitias. et dixi: ergo [*]( 2 cf. Rom. 11, 25-26 7 cf. I Cor. 12, 27 13 cf. Matth. 11, 29 15 cf. Col. 2,18 19 cf. Ioh. 8,34 21 *Ps. 36,7 23 cf. Ps. 36,1 28 Ps. 72,12-H ) [*]( 2 et] cum fta, om. BCml 3 corpus fuerit DF 5 compos] corpus AmlBCfi 10 deo om. C 11 ut om. A 12 quo] quod AemlDFa et om. v 13 est ergo fi suscepit « 14 exsequitur Bv 16 ipsi Bm2 17 debemus auctoii/? 19 autem] add. est Bm2 est om. BDE 20 uinculaaav 25 prosperae res] prospeiis (tas s. ris ser. ml) B 28 habundantes « 29 saeculum B obtinuerunt BCfiav )

83
sine causa iustificaui cor meum et laui inter innocentes manus meas et fui flagellatus tota die.

si igitur flagellatus est Dauid, cauere debemus, ne et nos flagellemur et dicatur nobis, quia diuitiae honores potentiae generationi huic uideantur esse disposita quasi uaga et incerta pecuniae opera iniquitatisque compendia, non quasi praemia ulla uirtutis ideoque uelut somnium ueniant et cum somnio te surgente deficiant. ipsos athletas, cum uicerint, certum est coronari, non antequam uincant.

nobis lucta cum saeculo est; uince ante saeculum quam coronam petas. nemo ante coronatur, nisi certamen impleuerit. qui stadium currunt, numquid ante brauium accipiunt quam stadium percucurrerint ? quanti priores in exitu cadunt et cursus sui celeritate fraudantur! numquid tu deo quam Paulus acceptior? ille uas electionis, ille gentium doctor numquam sibi in hoc saeculo coronam ausus est postulare. denique audi dicentem: certamen bonum certaui, cursum consummaui, fidem seruaui; quod reliquum, reposita est mihi iustitiae corona, quam reddet mihi dominus in illo die.

Paulus ille raptus in tertium caelum - qui audiuit ea quae non licet homini loqui, utrum corpore esset raptus an sine corpore, nescit, sicut ipse testatus est -, Paulus ergo dicit in illa die coronam sibi esse reddendam: tu hic tibi ut reddatur insistis ? imple ergo certaminis tui tempus. non semel athleta luctatur nec semel proeliatur miles, ut stipendia sua possit implere; et tibi non cum una passione luctamen est.