Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

S nb ditus esto domino et obsecra eum. non solum ut subiectus domino sis, moneris, sed etiam ut obsecres dominum, quo possis tuae studium subiectionis implere, sicut et supra ait: reuela domino uiam tuam et spera in eum. non solum reuelare uiam tuam te conuenit, sed etiam sperare in domino. bona autem subiectio non abiecta, non uilis, sed gloriosa atque sublimis; ille enim subditus deo est qui facit domini uoluntatem.

denique quis ignorat, quod sapientia mentis praestantior quam carnis sapientia sit? sapientia autem mentis subiecta est dei legi, sapientia carnis non est subdita, et addidit apostolus: nec enim potest. esto ergo subditus, hoc est proximus Christo, ut legem impleas. denique Christus faciendo uoluntatem patris legem impleuit et ideo finis est legis et plenitudo est caritatis, quia diligens patrem effectum omnem eius adhibuit uoluntati.

unde pro gloria apostolus dixit: cum autem subiecta illi fuerint omnia, tunc et ipse subiectus erit illi qui sibi subiecit omnia, ut sit deus omnia in omnibus, et ipse de ait: nonne deo subdita est anima mea? ab ipso enim salutare meum. denique pro pietate erat, non pro infirmitate Ioseph et Mariae parentibus subditus. gloria autem Christi maxima, ut se uniuersorum hominum pectoribus infundat et omnes reuocet ab impietate perfidiae et gentilitatis [*]( 1 cf. Ps. 36, 6 5 cf. Gen. 43, 16 7 *Ps. 36, 7 10 *Ps. 36, 5 15 cf. Rom. 8,7 16 Rom. 8, 7 19 cf. Rom. 10, 4. 13, 10 21 *I Cor. 15, 28 BL, 2 ZO CI. JJIIC. Z, 01 ) [*]( 1 educit a educet /3u duceta 2 improba] probra/? 3 se om..\'J 4 effun- Jitur t3 meridies est om. Afi 8 domino sis] sis deo fiv 10 ait — in cum om. ABmlfia et om. B 11 in] de t9 dominum v 13 dco est subditus fiav 19 quia] qui a 20 affectum pv 22 tunc — subiecit omnia om. fi 23 alt. omnia] add. et BCfi, cf. Explan. ps. 61, cap. 8 26 subditis BmlCml 27 Christi om. F 28 pr. et] ut F ) [*]( LXIV. Ambros. pars 6. Petsohenig. ) [*]( 6 )

82