Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

et alibi dicit memor ero Raab et Babylonis scientibus me; etenim alienigenae et Tyrus et populus Aethiopum, hi fuerunt ibi, idest: ubi scientes me, ubi fundamenta in montibus sanctis, ibi et alienigenae, quia et ipsi in me putauerunt esse credendum. ibi ergo ceciderunt ubi magis stare debuerunt, quia et in paradiso cecidit Adam et Christus in minam uenit et in resurrectionem, ut ruina sit perfidorum, iustorum autem et fidelium resurrectio.

Denique expulsi sunt, quia iniusti uiri in loco sancto stare non poterant. unde et apostolus dixit: et tu qui stas uide ne cadas, et utique ei dixit qui non corpore, sed fide dabat. possumus et in futurum intellegere \'ibi\', ut est: ibi erit fletus et stridor dentium et: nudus ibi pergam. quam breuis autem in exitu et quanta conclusio!