Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

et alibi dicit memor ero Raab et Babylonis scientibus me; etenim alienigenae et Tyrus et populus Aethiopum, hi fuerunt ibi, idest: ubi scientes me, ubi fundamenta in montibus sanctis, ibi et alienigenae, quia et ipsi in me putauerunt esse credendum. ibi ergo ceciderunt ubi magis stare debuerunt, quia et in paradiso cecidit Adam et Christus in minam uenit et in resurrectionem, ut ruina sit perfidorum, iustorum autem et fidelium resurrectio.