Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Diximus sensum, etiam elocutionem consideremus. quare torrentem uoluptatis dixit potabis eos et non \'torrente\' quasi \'de torrente\', nisi quia auiditatem bibentium uoluit exprimere, quasi torrentem ipsum uellent ebibere, si possent? hic est forsitan torrens uoluptatis, quem in Genesi legimus fontem qui adluit paradisum et diuiditur in quattuor flumina, quae circumeunt totam terram. ex hoc etiam fonte uirtutes profluunt spiritales, prudentia temperantia fortitudo iustitia. bonus fons gratiae et splendoris eiusdem atque naturae cuius et illud flumen, de quo in [*](7 *Esai. 50, 2 15 cf. Ps. 125, 4 16 Cant. 4, 16 19 *Ps. 35, 9 22 cf. Gen. 2,10 ) [*](3 mons « mors DEmlF 4 cuius a 7 docet Cml deo Fa t) etdcserta v, om. codd. a 10 sua {J 11 sinagogae ADF qui DF 13 sed] uel B £ } 14 necarint fJav nos fl habundaret a glorificaret$15 cupiditatis av, in mg. captiuitatis a 16 pr. et om. fl 17 arbustulas a perflare (re in ras. m2) B 18 etiam et loeutiQncm A quare s. I. A cur flat.. om. BC 19 torrente A dixerit Bfiav cur dixerit in ras. m2C 22 gensy F 23 abluit codd. av, correxi paradissum C quatuor BCfiav circueunt fl 21 etiam] enim flav 26 et] est C )

65
posterioribus dicitur: fluminis impetus laetificat ciuitatem dei.