Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

cui hoc nisi filio dei dicitur ? haec enim non humanae, sed diuinae sunt potestatis. sed quid sibi uult, quod \'seruo domini\' dici psalmum hunc titulus declarauit, cum orationem Moysi hominis dei maluerit quam \'serui domini\' in posteriore titulo nuncupare ? quod ergo consilium prophetae fuerit non intellego uel potius ipsius domini saluatoris, qui locutus est in propheta.

uere iudicia eius sicut abyssus multa, ut seruo honorificentiam reseruaret, sibi condicionem seruitutis adscriberet. uideor mihi intellegere, uideor hausisse aliquid de gratia spiritali. aduersus iniustitiam, ut diximus, psalmus hic scriptus est et ideo plus graua-

tur iniustitia perfidorum, qui Christum Iesum dominum recipere noluerunt, cum ille propter illos susceperit seruitutem. quid enim tam iniquum quam ingratos tantis fuisse beneficiis, ut, quibus ille salutem daret, hi sanguinem eius effunderent? denique alibi, cum de sua passione loqueretur, ad acerbandam dudaicae impietatis inuidiam sic ait: n e auertas faciem tuam a puero tuo; quoniam tribulor, uelociter exaudi me. pauperetdolensegosum.

Ueni, Paule, interpretare nobis, qua ratione dominus caeli atque terrarum se pauperem dixerit, quae sit ista paupertas. tu [*]( 1 *Ps. 35,1 5 *Ps. 35, 6-7 11 Ps. 89, 1 23 Ps. 68,18. 3G ) [*]( 1 inquid BC 2 quod av 3 descripsisse Dml testatur fJ 4 hic dictus Fml 5 inquid C 7 alt. sicut om. Bmlfiav 8 abissus D 9 sunt sed diuinae (t quod] add. no BCml, del. Cm2 10 dici] dei BCml, del. Cm2, om. A hunc] nunc F 11 moisi A 13 salutaris {J fort. recie 14 abissus A honorificentium B 15 conditionem codd. av asscriberet A ascriberet Bftv 16 ausisse ABCml 19 ipsos pav 20 fuisse tantis flav fuisse] suis ee (ee in ras.) B 21 hii C 22 acerbandam scripsi aceruandam codd. av 27 dixerit] add. et v )

51
certe illum diuitem dixisti; quomodo idem diues et pauper est? audiamus testimonium Pauli: scitis, inquit, gratiam domini nostri Iesu Christi, quia propter uos pauper factus est, cum diues esset, ut uos eius inopia ditarem i ni.